➤ De Papirio Praetextato

➤ Mos antiquitus senatoribus Romanis erat curiam cum praetextatis filiis intrare.
➤ Aliquando in senatu res maior acta est neque uno die decerni potuit.
➤ Itaque patres statuerunt hanc rem postero die peragendam et omnibus de ea re tacendum esse.
➤ Papirium puerum, qui cum patre in curia fuerat, mater cupiditate nova cognoscendi commota interrogavit:
➤ "Quid Papiri in senatu patres egerunt?"
➤ Puer respondit: "De hac re omnibus tacendum est neque id dici licet."
➤ Hoc responso mulier audiendi cupidor fuit:
➤ secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum incitaverunt.
➤ Acrius interrogando igitur puerum ursit.
➤ Tum puer mendacium callidum dicere statuit.
➤ "In senatu", inquit, alii censuerunt rei publicae utilius esse unam mulierem duos maritos habere, alii unum virum duas uxores.
➤ Hoc illa cum audivisset, vehementisssime sollicitata est; trepidans domum reliquit et ceteris matronis audita nuntiavit.
➤ Postridie ad senatum magna copia matronarum confluxit.
➤ Multis cum lacrimis oraverunt, ut una potius duos maritos haberet, quam ut unus duas uxores in matrimonium duceret.
➤ Cum patres causam tumultus nescirent, Papirius puer rem, sicut fuerat, narravit.
➤ Senatus fidem atque ingenium pueri valde laudavit et constituit, ne posthac pueri cum patribus curiam intrarent praeter illum unum Papirium.
➤ Postea illi honoris causa cognomen Praetextati additum est ob tacendi et dicendi in aetate praetextate prudentiam.

➔ Kommentar


Weitere lateinische Lesetexte mit Übersetzungshilfen hier.
24. September 2018
Englische Songtexte von VoPo   Homepage von Volker Pöhls