Gebrauchsanleitung:
➤ Cicada et Noctua

➤ Humanitati qui se non accommodat plerumque poenas oppetit superbiae.
➤ Cicada acerbum noctuae convicium faciebat, solitae victum in tenebris quaerere cavoque ramo capere somnum interdiu.
➤ Rogata est ut taceret.
➤ Multo validius clamare occepit.
➤ Rursus admota prece accensa magis est.
➤ Noctua, ut vidit sibi nullum esse auxilium et verba contemni sua, hac est adgressa garrulam fallacia:
➤ „Dormire quia me non sinunt cantus tui, sonare citharam quos putes Apollinis, potare est animus nectar, quod Pallas mihi nuper donavit;
➤ si non fastidis, veni;
➤ una bibamus
➤ Illa, quae arebat siti, simul gaudebat vocem laudari suam, cupide advolavit.
➤ Noctua, egressa cavo,trepidantem consectata est et leto dedit.
➤ Sic, viva quod negaret, tribuit mortua.


Weitere lateinische Lesetexte mit Übersetzungshilfen hier.
27. November 2018
Englische Songtexte von VoPo   Homepage von Volker Pöhls