Gebrauchsanleitung:
➤ De Morte Caesaris

➤ Bello civili confecto Caesar omnibus, qui contra eum pugnaverant, ignovit atque re publicae constituendae operam dedit.
➤ Cum tam clementer victoria sua uteretur, vix invenires, quin eum ingenio omnibus praestare atque rem publicam bene gerere concederet.
➤ Itaque plurimi maximique honores ei a senatu decreti sunt; inter cetera ter pater patriae appelatus est et sacrosanctus ac dictator in perpetuum fuit.
➤ Cum autem contra sonsuetudinem Romanae libertatis agere senatumque arroganter tractare inciperet, multi eum dominatione abuti existimaverunt et libertatem amissam questi sunt.
➤ Tum L. Bruti statuae subscriptum est: "Utinam viveres!" et circiter sexaginta senatores equitesque Romani C. Cassio et M. Bruto principibus contra eum coniuraverunt.
➤ Cum Idibus Martiis senatus in Pompei curiam ediceretur, hanc diem Caesari interficiendo constituerunt.
➤ Caesari futura caedes multis prodigiis praedicta est.
➤ Nam Spurinna haruspex eum monuit, ut Idus Martias caveret, et Calpurnia uxor somnio territa ei suasit, ut domi maneret.
➤ Neque tamen hoc die in curiam se conferre dubitavit.
➤ Postquam assedit, coniurati specie officii eum circumsteterunt et Tillius Cimber, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit;
➤ negantemque et in aliud tempus differentem ab utroque umero comprehendit;
➤ deinde clamantem: "Ista quidem vis est!" Casca vulneravit paulum infro iugulum.
➤ Caesar Cascae bracchium arreptum stilo transfodit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est;
➤ utque animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit.
➤ Ita tribus et viginti ictibus confossus ante statuam Pompei concidit.
➤ Occisus diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec tres servi eum domum rettulerunt.



Weitere lateinische Lesetexte mit Übersetzungshilfen hier.
24. September 2018
Englische Songtexte von VoPo   Homepage von Volker Pöhls