Gebrauchsanleitung:
Lateinische Lesetexte mit Übersetzungshilfen:
(deutsche Übersetzungen pro Wort, Bestimmung der Fälle, Zeiten, Formen - keine Komplettübersetzungen)
(instant Latein, Latein für Faultiere, convenient Latin, Latein to go)

Quomodo Urbs Roma Condita sit

Saeculo a. Chr. N. octavo in urbe Alba Longa, quam Ascanius, Aeneae filius, condiderat, Numitor regnabat.
Quem Amulius frater regno expulit atque fratris filiam Ream Silviam, ut spem progeniei ei adimeret, saverdotem fecit.
Tamen Rea Silvia Romulum et Remum, Martis filios, peperit.
Qua re iratus Amulius sacerdotem vinctam in custodiam duxit puerosque ad ripam Tiberis exponendos servis dedidit.
Sic regnum suum confirmatum iri sperabat.
Sed Fortuna pueros alendos obtulit lupae, quae sitiens ex vicinis montibus ad ea loca venit infantesque nutrivit.
Cum saepius ad infantes nutriendos rediret, rem Faustulus pastor animadvertit puerosque uxori educandos tradidit.
Romulus et Remus, postquam adoleverunt originemque suam compererunt, interfecto Amulio regnum Numitori avo restituerunt.
Qua gloria parta eos cupido cepit in iis locis, ubi expositi ubique educati erant, urbis condendae.
Et multi agricolae pastoresque, cum Alba pro multitudine incolarum angusta esset, in nova urbe meliores condiciones vitae sibi praebitum iri sperabant.
Romulus et Remus, quoniam gemini erant nec aetatis verecundia discrimen facere poterat, deos augurio de nomine et de imperio novae urbis consulere constituerunt.
Itaque Romulus Palatium, Remus Aventinum ad augurium capiendum occupavit.
Priori Remo augurium venit: sex vultures; paulo post duplex numerus Romulo se ostendit.
Itaque Romulus urbem in Palatio condidit atque ex suo nomine Romam vocavit.
Remus autem, cum fratris illudendi causa novos muros transiliret, ab irato Romulo interfectus est.


Weitere lateinische Lesetexte mit Übersetzungshilfen hier.
25. September 2018
Englische Songtexte von VoPo   Homepage von Volker Pöhls